monumenta.ch > Seneca Maior > > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 20, 4
Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis sollertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae devotionis accipiat , existere non desistit : utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Boza, Eboracensis episcopi, nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adveniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius explevit aetatem: cum quo etiam Romam veniens multa illic quae in patria nequiverat, Ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.